monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113 > 18 > 34 > 12
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XI.De diversis monachis et eorum institutione. <<<     >>> XIII.Epistula Alexandri pontificis Alexandrini ad universas Ecclesias adversus Arium.

Cassiodorus, 1, CAPUT XII.Quomodo contra Ecclesiam Arius sit exortus.

1 Et licet ita per omnia floreret Ecclesia, non tamen pertulit inimicus, elevatam simul atque splendentem valde respiciens; sed malevola coepit tractare consilia, contendens gubernatam a Domino et universorum Creatore submergere. Videbat itaque paganorum errore se fuisse nudatum, captaque varia daemonum machinamenta, et creaturam a plurimis iam non adorari, sed Creatori hymnos decenter offerri. Ea gratia iam non aperte contra Dominum et Salvatorem nostrum excitabat bellum; sed viros inveniens Christianos quidem se vocabulo profitentes, sed amore honoris et vanae gloriae reductos ad servitutem, organum eos suae machinationis habuit, per quos plurimos ad pristinum reduxit errorem: non quidem creaturam rursus adorari praecipiens, sed ipsum Creatorem et mundi opificem, coaequatum astruens creaturae.
2 Ubi autem hoc principium, et quemadmodum haec inimicus zizania seminaverit, enarrabo. Alexandria civitas est maxima et hominum multitudine copiosa, non Aegyptiorum solummodo, sed etiam Thebaeorum, et Libycorum circa Aegyptum obtinens principatum. In huius itaque civitatis praesulatu, post Petrum illum inclytum propugnatorem, qui sub impiis tyrannis Diocletiano et Maximiano novissime imperium sponte deponentibus, martyrii coronam susceperat [An. Dom. 310], successit Achillas. Is enim sub illo egregio Petro Arium ordinatum diaconum, captumque in Meletii novitatibus, et ab Ecclesia pulsum, rogatus a fidelibus, et denuo suscipiens, ministrare praecepit.
3 Post Achillam vero Alexander fortissimus evangelici dogmatis praedicator ordinatur episcopus. Hoc tempore [An. Dom. 322] Arius in ordine quidem presbyterorum erat, expositionemque divinarum Scripturarum videbatur habere commissam. Videns autem Alexandrum pontificatus gubernacula suscepisse, eventum temporis non portavit; sed et mordacitate compulsus, litis quaerebat initium. Porro laudabilem videns viri conversationem, nequaquam calumnias contexere praevalebat; verumtamen quiescere illum prohibebat invidia.
4 Hunc igitur inveniens inimicus veritatis, per eum nisus est in Ecclesiam excitare tempestatem. Apostolicis enim Alexandri doctrinis instabat aperte resistere. Et ille quidem divina sequens eloquia, aequi honoris cum Patre, et eamdem substantiam habere cum Deo Genitore Filium praedicabat. Arius autem e diverso veritati repugnans, creaturam Filium, facturamque dicebat, adiiciens: Erat aliquando quando non erat, et alia quae ex illius litteris indicantur insana.
5 Haec ergo non solum in Ecclesia persistebat docens, sed etiam in extraneis conventibus atque conciliis; et domos circumiens, quibuscunque poterat, suadebat. [THEODORETUS, lib. I, cap. 2, p. 6.]
6 Reprehendens autem quidam huiusmodi viros, Alexandrum quoque culpabat, tanquam non utiliter sileret, dum contra dogma fierent novitates. At ille melius arbitratus esse de dubiis sermonem ex utraque parte proponendum; ut non videretur ex necessitate, sed potius ex satisfactione certamen ablatum [ed. Frob. et Niv., allatum]: iudex cum clero residens, ad altercationem deduxit utramque partem.
7 Ut autem evenire solet circa certamina verborum, utrique superare nitebantur. Arius tamen nullatenus acquiescere volebat, quia consubstantialis Filius et coaeternus est Patri. [SOZOMEN., lib. I, cap. 15, p. 426.]
8 Alexander autem apostolicorum dogmatum praedicator, prius quidem eum revocare admonitionibus et consiliis nitebatur. Cum vero eum superbire vidisset, et aperte impietatis facinora praedicare, ex ordine sacerdotali removit. Audierat enim clamantem divinam legem: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te [Matth. V, 24]. Hoc itaque tempore Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius retinacula gubernabat, Melchiadi succedens, qui post Marcellinum clarificatum in persecutione gentilium susceperat iura pontificatus.
9 Antiochiae vero post tyrannum Ecclesiae inchoante pace, Vitalis praesul exstabat [An. Dom. 314]. Qui etiam antiquam ex multis temporibus destructam a tyrannis aedificavit ecclesiam. Post quem Philogonius pontificatum sumens, et reliqua aedificii superaddidit, et zelum pietatis Licinii temporibus demonstravit [An. Dom. 316]. In Hierosolymis autem post Hermonem Macarius ordinatus est, vir nomine suo dignus, et omnibus bonis ornatus.
10 Eodemque tempore Constantinopoli Alexander pontificatum sacri ministerii possidebat, apostolicis donationibus valde clarus. Tunc igitur Alexander Alexandrinus, videns Arium amoris iudiciarii aculeo stimulari, et multos ad blasphemias deceptos erigere, conciliaque propria celebrare, Ecclesiarum praesulibus eius blasphemiam suis litteris indicavit. [THEODORETUS, lib. I, cap. 2, p. 7.]
Cassiodorus HOME

bav823.36 bav824.29 bnf1603.19

Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XI.De diversis monachis et eorum institutione. <<<     >>> XIII.Epistula Alexandri pontificis Alexandrini ad universas Ecclesias adversus Arium.
monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2 > sectio > 46 > sectio > C. IULIUS CAESAR I. > HADRIANUS XII. > sectio > 132 > VALENTINIANUS ET THEODOSIUS XL. > Lucas, 16 > sectio > 32 > 23 > 2 > 7 > 43 > IOVIANUS XXXVII. > 113 > 18 > 34 > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik